Die lateinische Fassung der Urkunde vom 13. März 1222
Hessisches Staatsarchiv Darmstadt, Signatur: HStAD, B 25 A Nr. 23

Notum sit universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis quod ego Wezzilo de Nidehe et uxor mea Sophya communicatis manibus et consensu puerorum nostrorum Sifridi, Eberwini et Benigne, nostre saluti prospicere volentes, pro remedio animarum nostrarum ecclesie in Arnesburch, ordinis Cisterciensis, predium nostrum in Hergerem cum universis appenditiis suis, videlicet curtibus in villa, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, contulimus in perpetuum libere possidendum, hoc interveniente pacto, ut ego et prenominata uxor mea Sophya quoad vixerimus, prenotato cenobio in Arnesburc decem solidos vel quatuor octalia siliginis annuatim de eodem predio in censu persolvamus, nobis autem defunctis, absolute cum omni usufructu in possessionem prelibate transeat ecclesie. Cum igitur ea, que aguntur in tempore, cum tempore plerumque labantur, ad sopiendum totius oblivionis et calumnie malum, presentem scedulam conscribi et sigillo civitatis in Gruinberc cum testium annotatione duxi communiri. Actum anno dominice incarnacionis MCCXXII tercio idus marcii.

Testes hujus rei Cristianus sacerdos. Guntramus senior.Meingotus Guldino. Ekehardus de Loipach. Heinricus de Twenren. Heinricus Keszelrinc. Sifridus scabinus de Adelsfelt. Wigandus Wolfrudo. Reinhardus pellifex de Bucheseke Ludewicus de Steinbach. Hupertus. Heinricus Rintbrada. Siboldus et Fridericus filii Siboldi, de Adelsfelt. Heinricus de Ahusen. Eberhardus pellifex.Heinricus carpentarius.Ludewicus pellifex, Marquardus de Lengesfelt. Hedewigis de Cigenhagen. Nodungus. Emercho Scado. Cunradus de Wedersheim. Ditmarus scolaris.

(Das Siegel hängt an einem Pergamentstreifen, es ist schildförmig und zeigt einen nach links steigenden, ungekrönten Löwen.)

[Stand: 23.06.2024]